De Admirandis, Pag. 2
 
Vanini, De Admirandis

/p. 2/ etiamsi multos annos in Sorbonicis Scholis

sim philosophatus, ita tamen arduis et abstrusis

quibusdam difficultatibus, tanquam Chrysippeis

retijs irretitus detineor ut, si me ab ijs explicueris,

non recuso quin Philosophorum

Deus in posterum vociteris. I. C. – Arduum est

quod petis et perexiguis ingenioli mei viribus

sane impar.

Alex. – Hem, quid audio? etiam Philosophi

hyppocriticis maculis animi candorem

confoedare audent? I. C. – Absit ut a sapientissimo

optimoque Posteritatis Senatu tanti criminis

reus Iulius Caesar expostuletur. Nec enim

futurae laudis voces avidis captat auribus, nec

aurae popularis favori temerario inhiat, sibique

ipse conscius est, ea, quae scimus, esse minimam

partem eorum, quae ignoramus. Alex. – Eia, vir

absque controversia de quacunque scientia

optime merite, solitudinis molestiam iucundissimis

literarijs colloquijs deleamus. I. C. – Excusatum

me habeas, quaeso. Alex. – Cur ita? I. C. –

Quia non in promptu mihi est, qualem tu desideras,

rotunda, nervosa et circumspecta satis oratio.

Alex. –Imo tibi est omnium assensione lepidissima

et elegantissima. I. C. – Si me non irrides,

habeo gratias. Alex. – Nec te irrideo, absit,

nec te mihi agere gratias aequum est, sed nunquam

mihi gratius feceris, quam ut hic disputationi

dictus sit dies. I. C. – Id quidem tua causa

maxime libens facerem, sed invitus ne faciam

istud me movet exemplum. Alex. – Quale illud

est? I. C. – Fit laesio repentina, illata luce ijs, qui diu

in tenebris commorati sunt. Alex. – Cur id accidit?

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum